COLISEUM seu COLOSSEUM

COLISEUM seu COLOSSEUM
COLISEUM, seu COLOSSEUM
Amphitheatrum Titi Romae dicitur, de quo vaticinium Bedae in Excerptis seu Collectaneis eius tale exstat: Quamdiu stabit Colyseus, stabit et Roma: quando cadet Colyseus, cadet et Roma: quando cadet Roma, cadet et Mundus. Stetisse in hoc loco imaginem Romae, tenentis pomum aureum, et circa eam imagines provinciarum Romano Imperio subditarum; quotiesque provincia aliqua defectionem moliebatur, imaginem eius insurrexisse contra imaginem Romae eique dorsum obvertisse, nugatur Ugntio, apud Car. du Fresne in Glossar. Vide quoque ubi de Pyramidibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”